Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Selenivm
Per Dionysia
 
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, 90
 
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
 
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
 
blanditiis, muneribus, donis.
Lena
Mihi istunc vellem hominem dari,
 
ut ego illum vorsarem!
Selenivm
Quid opust verbis? consuetudine
 
coepi amare contra ego illum, et ille me. 95
Lena
O mea Selenium, 95
 
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
 
melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
Selenivm
At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
 
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
 
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. 100
 
nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
 
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
 
eum uxorem ducturum esse aliam.
Lena
Nihil amori iniuriumst.
← Önceki Perde 1 · 6 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi