Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
Avxilivm
propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
 
ea diem suom obiit, facta morigera est viro. 175
 
postquam ille uxori iusta fecit, ilico
 
huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
 
eandem quam olim virginem hic compresserat,
 
et eam cognoscit esse, quam compresserat;
 
illa illi dicit, eius se ex iniuria 180
 
peperisse gnatam átque eam se servo ilico
 
dedisse exponendam. ille extemplo servolum
 
iubet illum eundem persequi, si qua queat
 
reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
 
operam usque assiduo servos dat, si possiet 185
 
meretricem illam invenire, quam olim tollere,
 
cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
 
nunc quod relicuom restat volo persolvere,
 
ut expungatur nomen, ne quid debeam.
 
adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; 190
 
is amore proiecticiam illam deperit
 
quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,
← Önceki Perde 1 · 11 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi