Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.
Alcesimvs
abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
 
meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.—
Lysidamvs
Nunc tu mi amicus es in germanum modum. 615
 
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
 
aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,
 
cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
 
attat,
 
quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo? 620
[Textpart 5]
Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,
Pardalisca
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
 
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
 
mi aut opis copiam comparem aut expetam:
 
tanta factu modo mira miris modis 625
 
intus vidi, novam atque integram audaciam.
 
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
 
né quid in té mali fáxit ira pércita.
 
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Lysidamvs
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras? 630
 
Pardalisca.
← Önceki Perde 3 · 7 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi