Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
Lysidamvs
satin propter te pereo ego atque occasio?
Alcesimvs
Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,
 
tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. 600
Lysidamvs
Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
 
eam nón missurum.
Alcesimvs
Quin eapse ultro mihi
 
negavit eius operam se morarier.
Lysidamvs
Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
Alcesimvs
Quin nihili facio. 605
Lysidamvs
Quin me perdis. 605
Alcesimvs
Quin benest, 605
 
quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—
Lysidamvs
Quin—
Alcesimvs
Aliquid aegre facere.
Lysidamvs
Quin faciam lubens.
 
numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.
Alcesimvs
Quin hercle di te perdant postremo quidem.
Lysidamvs
Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? 610
Alcesimvs
Ducas, easque in maxumam malam crucem
← Önceki Perde 3 · 6 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi