Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Otium est.
Cleostrata
Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero. 545
Alcesimvs
Non ornatis istic apud vos nuptias?
Cleostrata
Orno et paro.
Alcesimvs
Non ergo opus est adiutrice?
Cleostrata
Satis domist. ubi nuptiae
 
fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—
Alcesimvs
Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
 
propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli, 550
 
qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,
 
quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi
 
suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
 
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
 
verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto, 555
 
si quid eius esset, esset mecum postulatio.
 
ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—
Cleostrata
Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
 
nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,
 
ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. 560
 
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
← Önceki Perde 3 · 3 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi