Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Te uxor aiebat tua
Chalinvs
me vocare. 280
Lysidamvs
Ego énim vocari iussi. 280
Chalinvs
Eloquere quid velis. 280
Lysidamvs
Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
 
stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
 
probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
Chalinvs
Intellego.
 
quin, si ita arbitrare, emittis me manu?
Lysidamvs
Quin id volo.
 
sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
Chalinvs
Quid velis modo id velim me scire.
Lysidamvs
Ausculta, ego eloquar.
 
Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.
Chalinvs
At tua uxor filiusque promiserunt mihi.
Lysidamvs
Scio.
 
sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum 290
 
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
 
optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.
Chalinvs
Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
← Önceki Perde 2 · 9 / 25 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi