Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.
Lysidamvs
tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.
 
uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?
Cleostrata
Abi atque abstine manum.
Lysidamvs
Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. 230
 
quo núnc abis?
Cleostrata
Mítte me.
Lysidamvs
Mane.
Cleostrata
Non máneo.
Lysidamvs
At pol ego té sequar.
Cleostrata
Óbsecro, sanun est?
Lysidamvs
Sánus quom téd amo.
Cleostrata
Nólo ames.
Lysidamvs
Nón potes ímpetrare.
Cleostrata
Énecas.
Lysidamvs
Véra dicás velim.
Cleostrata
Crédo ego istúc tibi.
Lysidamvs
Réspice, o mi lepos. 235
Cleostrata
Nempe ita ut tú mihi es. 235
 
unde híc, amabo, unguénta olent?
← Önceki Perde 2 · 5 / 25 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi