Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 5]
atque ibi torreto me pro pane rubido, 310
Olympio
era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
Lysidamvs
Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
Olympio
Quid tu me tua, era, libertate territas?
 
qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
 
vobis invitis atque amborum ingratiis 315
 
una libella liber possum fieri.
Lysidamvs
Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?
Olympio
Cum eadem qua tu semper.
Lysidamvs
Cum uxoré mea?
Olympio
Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
 
dies átque noctes cum cane aetatem exigis. 320
Lysidamvs
Quid agit, quid loquitur tecum?
Olympio
Orat, obsecrat,
 
ne Casinam uxorem ducam.
Lysidamvs
Quid tu postea?
Olympio
Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
 
si is mecum oraret.
Lysidamvs
Di te servassint mihi.
Olympio
Nunc in fermento totast, ita turget mihi. 325
← Önceki Perde 2 · 11 / 25 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi