Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
Olympio
ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,
 
ut postilena possit ex te fieri. 125
 
post autem érvi nisi tu acervom éderis
 
aut quasi lumbricus terram, quod te postules
 
gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
 
ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
 
post id, quom lassus fueris et famelicus, 130
 
noctu ut condigne te cubes curabitur.
Chalinvs
Quid facies?
Olympio
Concludere in fénestram firmiter,
 
unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:
 
quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,
 
mea vita, mea mellilla, mea festivitas, 135
 
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
 
sine amabo ted amari, meus festus dies,
 
meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,
 
quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
 
quasi mus, in medio pariete versabere. 140
 
nunc ne tu te mihi respondere postules,
← Önceki Perde 1 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi