Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
ego huc quod veni in urbem si impetravero,
Olympio
uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
 
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
 
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
 
ruri incubabo usque in praefectura mea. 110
Chalinvs
Tun illam ducas? hercle me suspendio,
 
quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
Olympio
Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
Chalinvs
Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
Olympio
Scies hóc ita esse. 115
Chalinvs
Vae tibi. 115
Olympio
Quot te modis, 115
 
si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.
Chalinvs
Quid tu mihi facies?
Olympio
Egone quid faciam tibi?
 
primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
 
postilla, ut semper, improbus nihilique eris:
 
post id locorum quando ad villam veneris, 120
 
dabitur tibi amphora una et una semita,
 
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
← Önceki Perde 1 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi