Thesauros Edebiyat Komedya Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,
PROLOGVS
hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
 
sciens ei mater dat operam absenti tamen.
 
is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
 
in urbem non redibit: Plautus noluit, 65
 
pontem interrupit, quí erat ei in itinere.
 
sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
 
“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?
 
servin uxorem ducent aut poscent sibi?
 
novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.” 70
 
at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,
 
et hic in nostra terra † in Apulia;
 
maioreque opere ibi serviles nuptiae
 
quam liberales etiam curari solent;
 
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato 75
 
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
 
vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
 
quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
 
revortar ád illam puellam éxpositiciam:
 
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, 80
← Önceki Prologos · 4 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi