Thesauros Edebiyat Komedya Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Cur ego te non novi? 985
Stalagmvs
Quia mos est oblivisci hominibus 985
 
neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
Philocrates
Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,
 
qui mihi peculiaris datus est?
Stalagmvs
Huius filius.
Hegio
Vivitne is homo?
Stalagmvs
Argentum accepi, nil curavi ceterum.
Hegio
Quid tu ais? 990
Philocrates
Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, 990
 
ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
 
bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
Hegio
Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis;
 
eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.
 
eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit. 995
 
quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.
 
sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.
[Textpart 4]
Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
Tyndarvs
cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns
 
atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, 1000
← Önceki Perde 5 · 5 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi