Thesauros Edebiyat Komedya Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,
Ergasilvs
máximas opimitates opiparasque offers mihi,
 
laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, 770
 
pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,
 
néc cuiquam homini supplicare nunc certum est mihi;
 
nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,
 
ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
 
síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam. 775
 
nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
 
tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
 
nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent
 
coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
 
speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum. 780
[Textpart 2]
Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,
Hegio
tanto mi aegritudo auctiór est in animo.
 
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
 
neque íd perspicere quivi.
 
quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor. 785
 
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
 
hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi