Thesauros Edebiyat Komedya Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
Tyndarvs
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
 
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
 
ómnis res palam est, néque de hac re negotium est, 525
 
quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
 
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro †
 
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
 
neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
 
nisi si áliquam corde machinor astutiam. 530
 
quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
 
nugás ineptus incipisso. haereo.
[Textpart 4]
Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
Tyndarvs
Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
 
quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? 535
 
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
 
utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
 
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
 
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
Hegio
Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. 540
Tyndarvs
Quis homo est me hominum miserior? 540
← Önceki Perde 3 · 4 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi