Thesauros Edebiyat Komedya Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Haud istuc rogo.
Hegio
fuistin liber?
Tyndarvs
Fui.
Aristophontes
Enim vero non fuit, nugas agit.
Tyndarvs
Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
 
qui id tam audacter dicere audes? 630
Aristophontes
Puerum te vidi puer. 630
Tyndarvs
At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
 
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Hegio
Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
Aristophontes
Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
 
Philocrati Theodoromedes fuit pater. 635
Tyndarvs
Pereo probe. 635
 
quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.
 
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Hegio
Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
 
neque esse hunc Philocratem?
Aristophontes
Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
 
sed ubi is nunc est? 640
Hegio
Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. 640
← Önceki Perde 3 · 11 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi