Thesauros Edebiyat Komedya Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor. 210
Tyndarvs
Únum exoráre vos sínite nos.
Lorarivs
Quídnam id est?
Tyndarvs
Út sine hisce arbitris
 
átque vobis nobis détis lócum loquendi.
Lorarivs
Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.
 
séd brevem orátionem íncipisse. 215
Tyndarvs
Em istúc mihi certum erat. cóncede huc. 215
Lorarivs
Abíte ab ístis.
Tyndarvs
Obnóxii ámbo
 
vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos
 
copia est † ea facitis nos compotes.
Philocrates
Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,
 
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant 220
 
neu permanet palam haec nostra fallacia.
 
nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
 
sed malum maxumum, si id palam provenit.
 
nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,
 
tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris 225
 
accúrate agátur, docte ét diligénter;
← Önceki Perde 2 · 2 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi