Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.
Bacchis
Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te, 1170
 
ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
Nicobvlvs
Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám.
Bacchis
Patiar,
 
non métuo, ne quid míhi doleat quod férias.
Nicobvlvs
Vt blandíloquast!
 
ei míhi, metuo.
Soror
Hic magis tránquillust.
Bacchis
I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,filiúm concastigáto. 1175
Nicobvlvs
Abin á me, scelus?
Bacchis
Sine, méa pietas, te exorem.
Nicobvlvs
Exores tú me?
Soror
Ego quídem ab hoc certe exórabo.
Philoxenvs
Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
Soror
Lepidúm te.
Philoxenvs
At scin quo pácto me ad te intro ábducas?
Soror
Mecum út sis.
Philoxenvs
Omnía quae cupio cómmemoras.
Nicobvlvs
Vidi égo nequam homines, vérum te
← Önceki Perde 5 · 7 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi