Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac
Nicobvlvs
stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,
 
solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis.
 
perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne? 1090
 
magis quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit.
 
perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior.
 
omnía me mala conséctantur, omníbus exitiis ínterii.
 
Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit:
 
is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst. 1095
 
ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat,
 
omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam,
 
relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc,
 
hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior,
 
me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factum 1100
 
canó capite atque albá barba miserúm me auro esse emúnctum.
 
perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi
 
plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.
Philoxenvs
Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?
 
hic quidémst pater Mnesilochi. 1105
Nicobvlvs
Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo. 1105
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi