Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 9]
Sine perlegam.
Nicobvlvs
“ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
 
daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
 
prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem 1030
 
cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
 
quam propter tantum damni feci et flagiti.
 
cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;
 
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
 
vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale? 1035
Chrysalvs
Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
 
neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
 
fecisse dicas de mea sententia.
 
verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco,
 
dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. 1040
 
duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:
 
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
 
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
Nicobvlvs
Miseret me illius.
Chrysalvs
Tuos est, non mirum facis.
 
si plus perdundum sit, periisse suaviust, 1045
← Önceki Perde 4 · 31 / 34 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi