Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 8]
pacisce quid vis.
Chrysalvs
Ibo et faciam sedulo.
 
quid clamas?
Cleomachvs
Vbi erus tuos est?
Chrysalvs
Nusquam. nescio.
 
vis tibi ducentos nummos iam promittier,
 
ut ne clamorem hic facias neu convicium?
Cleomachvs
Nihil est quod malim. 875
Chrysalvs
Atque ut tibi mala multa ingeram? 875
Cleomachvs
Tuo arbitratu.
Nicobvlvs
Vt subblanditur carnufex.
Chrysalvs
Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
 
tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
Nicobvlvs
Quid fít?
Chrysalvs
Ducentis Phílippis rem pepigi.
Nicobvlvs
Ah, salus
 
mea, servavisti me. quam mox dico dabo? 880
Chrysalvs
Roga hunc tu, tu promitte huic.
Nicobvlvs
Promitto, roga.
Cleomachvs
Ducentos nummos aureos Philippós probos
← Önceki Perde 4 · 21 / 34 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi