Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
Chrysalvs
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, 710
 
recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
 
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,
 
sicut animus sperat.
Pistoclervs
Apud test animus noster, Chrysale.
Chrysalvs
Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
Pistoclervs
Quid? 715
Chrysalvs
Stilum, ceram et tabellas, linum. 715
Pistoclervs
Iam faxo hic erunt.— 715
Mnesilochvs
Quid nunc es facturus? id mihi dice.
Chrysalvs
Coctumst prandium?
 
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
Mnesilochvs
Sicut dicis.
Chrysalvs
Pistoclero nulla amica est?
Mnesilochvs
Immo adest.
 
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
Chrysalvs
Quid tu loquere? 720
Mnesilochvs
Hoc, ut futuri sumus. 720
Chrysalvs
Vbist biclinium 720
← Önceki Perde 4 · 10 / 34 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi