Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?
Lydvs
Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom,
 
suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
Philoxenvs
Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
 
serva tibi sodalem ét mihi filium. 495
Mnesilochvs
Factum volo. 495
Lydvs
Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
Philoxenvs
Adfatim est.
Lydvs
Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,
 
qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
Philoxenvs
In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.
Lydvs
Sequor.—
[Textpart 4]
Inimiciorem nunc utrum credam magis 500
Mnesilochvs
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
 
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
 
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
 
nam mihi divini numquam quisquam creduat,
 
ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo. 505
 
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
 
nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.
← Önceki Perde 3 · 8 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi