Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.
Philoxenvs
Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.
Lydvs
Tace,
 
stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
 
nam illum meum malum promptare malim quam peculium. 465
Philoxenvs
Quidum?
Lydvs
Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.
Mnesilochvs
Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
Lydvs
Periit tibi sodalis.
Mnesilochvs
Ne di sirint.
Lydvs
Sic est ut loquor.
 
quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
Mnesilochvs
Quid factum est? 470
Lydvs
Meretricem indigne deperit. 470
Mnesilochvs
Non tu taces? 470
Lydvs
Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
Mnesilochvs
Vbi ea mulier habitat?
Lydvs
Hic.
Mnesilochvs
Vnde eam esse aiunt?
Lydvs
Ex Samo.
← Önceki Perde 3 · 6 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi