Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Quí, amabo?
Pistoclervs
Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacchis
Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pistoclervs
Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. 55
 
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacchis
Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
 
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
 
quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
 
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; 60
 
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
 
quid, amabo, opticuisti?
Pistoclervs
Quia istaec lepida sunt memoratui:
 
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
 
animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
Soror
Quid ab hac metuis? 65
Pistoclervs
Quid ego metuam rogitas? adulescens homo 65
 
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
 
ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
Bacchis
Lepide memoras.
Pistoclervs
Vbi ego capiam pro machaera turturem,
← Önceki Perde 1 · 4 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi