Thesauros Edebiyat Komedya Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart]
quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate
Unknown
víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior
 
convérrite scópis, agite strénue
 
ecquis évocat
 
cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum? 5
 
sícut lacte lactis similest
(Bacchis)
ílla mi cognominis fuit
 
(latro) suam qui auro vitam venditat
 
sció spiritum éius maiórem esse multo
 
quam folles taurini habént, cum liquescunt 10
 
petraé, ferrum ubí fit.
 
Cuiatis tibi visust?
 
Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
 
néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
(Pver)
ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam,
 
nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput. 15
 
limaces viri
 
cór meum, spés mea,
 
mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
 
síne te amem
Perde 1 · 1 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi