Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
Lar familiaris
ego Lar sum familiaris ex hac familia
 
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
 
iam multos annos est cum possideo et colo
 
patri avoque iam huius qui nunc hic habet. 5
 
sed mí avos huius obsecrans concredidit
 
thensaurum aúri clam omnis: in medio foco
 
defodit, venerans mé ut id servarem sibi.
 
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),
 
numquam indicare id filio voluit suo, 10
 
inopemque optavit potius eum relinquere,
 
quam eum thensaurum commonstraret filio;
 
agri reliquit ei non magnum modum,
 
quo cum labore magno et misere viveret.
 
ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit, 15
 
coepi observare, ecqui maiorem filius
 
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
 
atque ille vero minus minusque impendio
 
curare mínusque me impertire honoribus.
 
item a me contra factum est, nam item obiit diem. 20
Prologos · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi