Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
Strobilvs
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. 640
Evclio
Ostende huc manus. 640
Strobilvs
Em tibi, ostendi, eccas.
Evclio
Video. age ostende etiam tertiam.
Strobilvs
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
 
facisne iniuriam mihi?
Evclio
Fateor, quia non pendes, maximam.
 
atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strobilvs
Quid fatear tibi?
Evclio
Quid abstulisti hinc? 645
Strobilvs
Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli 645
 
nive adeo abstulisse vellem.
Evclio
Agedum, excutedum pallium.
Strobilvs
Tuo arbitratu.
Evclio
Ne inter tunicas habeas.
Strobilvs
Tempta qua lubet.
Evclio
Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
 
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
 
dexteram. 650
← Önceki Perde 4 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi