Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 10]
Neque edepol ego dixi neque feci.
Evclio
Negas?
Lyconides
Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet 765
 
scio nec novi.
Evclio
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
 
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
 
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyconides
Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
 
dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; 770
 
† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evclio
Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyconides
Bona.
Evclio
Neque eum scis qui abstulerit?
Lyconides
Istuc quoque bona.
Evclio
Atque id si scies
 
qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyconides
Faciam.
Evclio
Neque partem tibi
 
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? 775
Lyconides
Ita. 775
← Önceki Perde 4 · 12 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi