Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 6]
Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
Evclio
furum implevisti in aedibus misero mihi,
 
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
 
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
 
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, 555
 
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
 
is numquam servet. praeterea tibicinam,
 
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
 
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
 
tum obsonium autem— 560
Megadorvs
Pol vel legioni sat est. 560
 
etiam agnum misi.
Evclio
Quo quidem agno sat scio
 
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
Megadorvs
Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
Evclio
Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
 
quin exta inspicere in sole ei vivo licet: 565
 
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
Megadorvs
Caedundum conduxi égo illum.
Evclio
Tum tu idem optumumst
← Önceki Perde 3 · 9 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi