Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?
Megadorvs
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,
 
quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;
 
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
 
pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
 
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
Evclio
Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, 250
 
impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
Megadorvs
Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum,
 
quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
Evclio
Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
Megadorvs
Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? 255
Evclio
Illis legibus, 255
 
cum illa dote quam tibi dixi.
Megadorvs
Sponden ergo?
Evclio
Spondeo.
Megadorvs
Di bene vertant.
Evclio
Ita di faxint. illud facito ut memineris,
 
convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
Megadorvs
Memini.
← Önceki Perde 2 · 9 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi