Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quid factis?
Evclio
Neque malis neque improbis.
Megadorvs
Aetatem meam scís?
Evclio
Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Megadorvs
Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia 215
 
semper sum arbitratus et nunc arbitror.
Evclio
Aurum huic olet.
 
quid nunc me vis?
Megadorvs
Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
 
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
 
filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore.
Evclio
Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, 220
 
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
 
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
Megadorvs
Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
 
neque dignum arbitror.
Evclio
Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
Megadorvs
Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. 225
Evclio
Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,
 
factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
← Önceki Perde 2 · 7 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi