Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Censen talentum magnum exorari pote
Anthrax
ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi? 310
Pythodicvs
Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
 
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
 
collegit, omnia abstulit praesegmina.
Anthrax
Edepol mortalem parce parcum praedicas.
Pythodicvs
Censen vero esse parcum et misere vivere? 315
 
pulmentum pridem éi eripuit miluos:
 
homo ad praetorem plorabundus devenit;
 
infit ibi postulare plorans, eiulans,
 
ut sibi liceret miluom vadarier.
 
sescenta sunt quae memorem, si sit otium. 320
 
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
Anthrax
Ego, et multo melior.
Pythodicvs
Cocum ego, non furem rogo.
Anthrax
Cocum ergo dico.
Pythodicvs
Quid tu ais?
Congrio
Sic sum ut vides.
Anthrax
Cocus ille nundinalest, in nonum diem
 
solet ire coctum. 325
← Önceki Perde 2 · 13 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi