Thesauros Edebiyat Komedya Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
Staphyla
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
 
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
 
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
[Textpart 4]
Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos 280
Pythodicvs
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
 
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
Anthrax
Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;
 
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
Congrio
Bellum et pudicum vero prostibulum popli. 285
 
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
Pythodicvs
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
 
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
 
meus hodie faciet.
Anthrax
Cuius ducit filiam?
Pythodicvs
Vicini huius Euclionis senis e proximo. 290
 
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
 
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
Anthrax
Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
Pythodicvs
Nempe sícut dicis.
← Önceki Perde 2 · 11 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi