Thesauros Edebiyat Komedya Asinaria

Asinaria

Asinaria Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Mane dum.
Artemona
Quid est?
Parasitvs
Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
 
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
Artemona
Possum ecastor. 880
Parasitvs
Em tibi hominem. 880
Artemona
Perii. 880
Parasitvs
Paulisper mane. 880
 
aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
Argyrippvs
Quid modi, pater, amplexando facies?
Demaenetvs
Fateor, gnate mi—
Argyrippvs
Quid fatere?
Demaenetvs
Me ex amore húius corruptum oppido.
Parasitvs
Audin quid ait?
Artemona
Audio.
Demaenetvs
Egon ut non domo uxori meae
 
subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam, 885
 
non edepol conduci possum vita uxoris annua.
Parasitvs
Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?
Artemona
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
← Önceki Perde 5 · 4 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi