Thesauros Edebiyat Komedya Asinaria

Asinaria

Asinaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quid tum? 350
Leonida
Ausculta ergo, scies. 350
 
extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
 
dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
 
“ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
 
te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,
 
quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.” 355
 
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
 
ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.
 
quid nunc consili captandum censes? dic.
Libanvs
Em istuc ago,
 
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.
 
iam hoc opus est † exasceatum; nam si ille argentum prius 360
 
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
 
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
 
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
 
ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;
 
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam 365
 
defraudare, dixit sese óperam promiscam dare.
 
nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
← Önceki Perde 2 · 7 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi