Thesauros Edebiyat Komedya Asinaria

Asinaria

Asinaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
Leonida
nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis. 305
Libanvs
Vae tibi.
Leonida
Hoc testamento Servitus legat tibi.
Libanvs
Verbivelitationem fieri compendi volo.
 
Quid istud est negoti?
Leonida
Certum est credere.
Libanvs
Audacter licet.
Leonida
Sis amanti subvenire familiari filio,
 
tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: 310
 
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
 
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
 
tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo
 
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
Libanvs
Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, 315
 
hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
 
quidquid est, eloquere.
Leonida
Magna est praeda cum magno malo.
Libanvs
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
 
habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
← Önceki Perde 2 · 4 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi