Thesauros Edebiyat Komedya Asinaria

Asinaria

Asinaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Non mirum factum est.
Mercator
sed si domi est, Demaenetum volebam.
Leonida
Negat esse intus.
 
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
 
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Mercator
Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam. 455
Libanvs
Erus istunc novit atque erum hic.
Mercator
Ero huic praesente reddam.
Libanvs
Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
 
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
 
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leonida
Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet. 460
Libanvs
Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
 
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
 
salvom hercle erit.
Mercator
Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
 
peregrinus ego sum, Sauream non novi.
Libanvs
At nosce sane.
Mercator
Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet. 465
 
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
← Önceki Perde 2 · 14 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi