Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
Vt vos in vostris voltis mercimoniis
Mercvrivs
emundis vendundisque me laetum lucris
 
adficere atque adiuvare in rebus omnibus
 
et ut res rationesque vostrorum omnium
 
bene me expedire voltis peregrique et domi 5
 
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
 
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
 
et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
 
me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
 
quae maxime in rem vostram communem sient 10
 
(nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
 
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
 
haec ut me voltis adprobare adnitier,
 
lucrum ut perenne vobis semper suppetat
 
ita huic facietis fabulae silentium 15
 
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
 
Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
 
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
 
Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.
 
pater huc me misit ad vos oratum meus, 20
Prologos · 1 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi