Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
Amphitrvo
Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
 
quid fit deinde?
Bromia
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
 
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
 
ita profecto sine dolore peperit. 1100
Amphitrvo
Iam istuc gaudeo, 1100
 
utut erga me merita est.
Bromia
Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
 
postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
 
sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!
 
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
Amphitrvo
Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus 1105
 
non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.
Bromia
Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
 
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
 
maximi: continuo extollunt ambo capita.
Amphitrvo
Ei mihi.
Bromia
Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. 1110
 
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
← Önceki Perde 5 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi