Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
Bromia
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
 
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, 1055
 
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
 
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
 
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
 
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
 
nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. 1060
 
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,
 
strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
 
ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma
 
vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time:
 
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. 1065
 
exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu.
 
ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.
 
íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,
 
erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.
 
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; 1070
 
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
 
séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi