Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.
(Mercvrivs)
Laruatu's laruatus es . edepol hominem miserum. medicum quaerita.
(Alcvmena)
Exiúravisti te mihi dixe per iocum.
 
Quaeso advenienti morbo medicari iube:
 
tu certe aut laruatus aut cerritus es.
 
Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,
 
non causam dico quin vero insimules probri
(Amphitrvo)
Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.
 
Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
 
Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.
 
Noli pessimo precari.
(Blepharo)
animam comprime
(Ivppiter)
Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(Amphitrvo)
Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam
 
impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
 
Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
 
clandestino
(Amphitrvo sive Ivppiter)
Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
[Textpart 3]
Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est; 1035
(Blepharo)
neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
← Önceki Perde 4 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi