Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Sosia.
Mercvrivs
Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
 
quid nunc vis? 1025
Amphitrvo
Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas? 1025
Mercvrivs
Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
 
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
 
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
Amphitrvo
Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
 
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. 1030
Mercvrivs
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Amphitrvo
Quidum?
Mercvrivs
Quia senecta aetate á me mendicas malum.
Amphitrvo
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
Mercvrivs
Sacrufico ego tibi.
Amphitrvo
Qui?
Mercvrivs
Quia enim te macto infortunio.
Amphitrvo
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
(Mercvrivs)
Érus Amphitruost occupatus.
 
abiendi nunc tibi etiam occasiost.
 
Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
← Önceki Perde 4 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi