Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
gubernatorem qui in mea navi fuit 950
Ivppiter
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
 
is adeo inpransus ludificabitur,
 
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Alcvmena
Mirum quid solus secum secreto ille agat.
 
atque aperiuntur aedes. exit Sosia. 955
[Textpart 3]
Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivppiter
Sosia, optume advenis.
Sosia
Iam pax est inter vos duos?
 
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
 
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
 
proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: 960
 
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
 
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivppiter
Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sosia
An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivppiter
Habui expurigationem; facta pax est. 965
Sosia
Optume est. 965
Ivppiter
Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sosia
Censeo.
← Önceki Perde 3 · 6 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi