Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,
Ivppiter
idem Mercurius qui fit, quando commodumst,
 
in superiore quí habito cenaculo,
 
qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
 
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico 865
 
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
 
nunc huc honoris vostri venio gratia,
 
ne hanc incohatam transigam comoediam;
 
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
 
Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: 870
 
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
 
si id Alcumenae innocenti expetat.
 
nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,
 
esse adsimulabo, atque in horum familiam
 
frustrationem hodie iniciam maxumam; 875
 
post igitur demum faciam res fiat palam
 
atque Alcumenae in tempore auxilium feram
 
faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
 
et me quod gravidast pariat sine doloribus.
 
Mercurium iussi me continuo consequi, 880
← Önceki bölüm Perde 3 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi