Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quis igitur tibi dedit?
Alcvmena
Qui me rogat.
Sosia
Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via 795
 
praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
 
huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
Amphitrvo
Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
 
ain heri nos advenisse huc?
Alcvmena
Aio, adveniensque ilico
 
me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. 800
Sosia
Iam illud non placet principium de osculo.
Amphitrvo
Perge exsequi.
Alcvmena
Lavisti.
Amphitrvo
Quid postquam lavi?
Alcvmena
Accubuisti.
Sosia
Euge optime.
 
nunc exquire.
Amphitrvo
Ne interpella. perge porro dicere.
Alcvmena
Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
Amphitrvo
In eodem lectó? 805
Alcvmena
In eodem. 805
← Önceki Perde 2 · 18 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi