Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
Sosia
aut pateram hic inesse oportet.
Amphitrvo
Agedum, exsolve cistulam.
Sosia
Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
 
tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam; 785
 
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Amphitrvo
Certum est aperire atque inspicere.
Sosia
Vide sis signi quid siet,
 
ne posterius in me culpam conferas.
Amphitrvo
Aperi modo;
 
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Alcvmena
Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? 790
Amphitrvo
Opus mi est istuc exquisito.
Sosia
Iuppiter, pro Iuppiter.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Hic patera nulla in cistulast.
Amphitrvo
Quid ego audio?
Sosia
Id quod verúmst.
Amphitrvo
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Alcvmena
Haec quidem apparet.
← Önceki Perde 2 · 17 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi