Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
Alcvmena
an te auspicium commoratum est an tempestas continet 690
 
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Amphitrvo
Dudum? quam dudum istuc factum est?
Alcvmena
Temptas. iam dudum, modo.
Amphitrvo
Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Alcvmena
Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
 
qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. 695
Amphitrvo
Haec quidem deliramenta loquitur.
Sosia
Paulisper mane,
 
dum edormiscat unum somnum.
Amphitrvo
Quaene vigilans somniat?
Alcvmena
Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
 
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Amphitrvo
Quo in loco?
Alcvmena
Hic in aedibús ubi tu habitas. 700
Amphitrvo
Numquam factum est. 700
Sosia
Non taces? 700
 
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Amphitrvo
Etiam tu quoque adsentaris húic?
← Önceki Perde 2 · 10 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi