Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, 195
Sosia
ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
 
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
 
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
 
nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
 
verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. 200
 
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
 
prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.
 
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
 
continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
 
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: 205
 
si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
 
si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
 
reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
 
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
 
sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere. 210
 
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
 
Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
 
superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
 
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
← Önceki Perde 1 · 3 / 24 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi