Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Signi dic quid est?
Mercvrivs
Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
Sosia
Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
 
nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;
 
nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, 425
 
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
 
si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
 
quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
Mercvrivs
Cadus erat vini, inde implevi hírneam.
Sosia
Ingressust viam.
Mercvrivs
Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri. 430
Sosia
Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
 
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Mercvrivs
Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
Sosia
Tu negas med esse?
Mercvrivs
Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Sosia
Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere. 435
Mercvrivs
At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
 
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Sosia
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
← Önceki Perde 1 · 17 / 24 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi