Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus? 405
Sosia
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
 
non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
 
fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent.
 
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
Mercvrivs
Quid, domum vostram? 410
Sosia
Ita enim vero. 410
Mercvrivs
Quin quae dixisti modo 410
 
omnia ementitu's ementitus es : equidem Sosia Amphitruonis sum.
 
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
 
et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
 
et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
 
et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. 415
Sosia
Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
 
hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
 
sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?
Mercvrivs
Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
Sosia
Elocutus est. ubi patera nunc est? 420
Mercvrivs
Est in cistula; 420
 
Amphitruonis obsignata signo est.
← Önceki Perde 1 · 16 / 24 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi